- EIRAS
- EIRASmons in Messenia, in quo se Messenii 11. Annis contra Lacedaemonios defendêrunt Nic. Lloydius. Nempe, post proelium ad Magnam Fossam, (V. ibi) Aristomenes reliquias copiarum collegit, et Andaniâ oppidisque mediterraneis relictis, Ες Εἶραν, in Eiran montem se recepit, atque inde Lacedaemonios infestans multa illis damna intulit. Praelio mox congressus cum ambobus Laceddaemoniorum Regibus, et percusso ictu lapidis capite corruens, cum 50. de suis captus est: reliqui in Eiran aufugêrunt: ubi, sicut hactenus post cladem ad Fossam, 11. porro annis se defendêrunt. Undecennalis enim obsidio ab Aristomenis captivitate numeranda, ut docet Marshamus, non a clade ad Fossam, ut interpres Pausaniae ratus est. E Caeada liber Aristomenes, ad suos tandem evasit in Eiram, iam obsessam: noctuque adortus Corinthios Spartanis auxilio venientes, duces occidit, castra diripuit et Iovi Ithomatae Ε῾κατομφόνια iterum fecit. Undecimo demum anno, cum Aristomenes accepto nuper vulnere vigilias pro more circumire non posset et milites, qui excubabant per effusissimos imbres stationem desererent, re a bubulio adultero prodita, Lacedaemonii per imbres tenebrasque admotis Scalis muros transcendunt. Diu pugnatum frustra: tandem Aristomenes, uxoribus liberisqueve in medios ordines receptis, hostibus signum dedit se discessionem petere, quam facile impetravit. Atque sic Eirâ captâ, bellum Lacedaemoniorum et Messeniorum II. (sicut Ithome captâ I.) finitum est, Anno I. Olymp. 28. obsidionis II. defectionis 18. Anno Attico 915. Archonte Athenis Autosinere. Ex Pausaniae Messeniacis Ioh. Marshamus Canone Chron. Sec. XVII.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.